utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450090

Charter 00450090
Charter Number: 00450090
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1245 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Iohannes Wallens dominus de Lytherlond dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi domino Roberto de Lathum et heredibus suis vel suis assignatis homagium et servicium quarte partis ville de Dalton scilicet illius quarte partis quam Rierith de Acton et Adam filius suus de me tenere solebant servicium videlicet unum par cirotecarum annui redditus tenenda et habenda sibi et heredibus suis vel assignatis de me et heredibus meis libere quiete integre ita quod nec ego Iohannes Wallens dominus de Lytherlond nec heredes mei nec aliquis alius per nos ullum ius vel clameum in predicto homagio et servicio sicut predictum est de cetero exigere vel vendicare valeamus et ego vero Iohannes Wallens dominus de Lythalond et heredes mei predictum homagium et servicium videlicet unum par cirotecarum annui redditus contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus In huius rei testimonium huic presenti scripto pro me et heredibus meis sigillum meum apposui Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter