utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450092

Charter 00450092
Charter Number: 00450092
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1275 - 1315
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Convencio et finalis concordia inter priorem de Burscogh et Ricardum filium Stephani de Lees et Dionisiam uxorem eius de terra in Dalton Hec est convencio et finalis concordia facta inter priorem et canonicos de Burscou ex parte una et Ricardum filium Stephani de Lees et Dionisiam uxorem eius ex altera videlicet cum contencio mota esset inter ipsos de quadam porcione terre in Dalton per breve domini regis quod predicti Ricardus et Dionisia uxor eius tulerunt super predictos priorem et canonicos lis tandem inter eos in hunc modum conquievit ita quod predicti Ricardus et Dionisia relaxaverunt et omnino quietum clamaverunt dictis priori et canonicis totum ius suum et clameum quod habuerunt vel habere poterunt in Rodelecar sicut continetur infra divisus dicti prioris et canonicorum in dicta villa de Dalton ita scilicet quod predicti Ricardus et Dionisia nec heredes sui nec aliquis alius nomine ipsorum ullum ius seu clameum in predicta porcione terre numquam exigere vel vendicare valeant exeptis quod predicti prior et canonicos concesserunt prefatis Ricardo et Dionisie tres perticas terre in latitudine a sepe de Rodelecar versus boscum et in longitudine de Marehokesbothe usque ad sepem que est divisa inter prefatum priorem et heredem de Torbok Ad istam vero convencionem et finalem concordiam fideliter observandam predicti Ricardus et Dionisia fide media corporali prestito sacramento se obligaverunt sub pena viginti marcarum domino regi solvendarum quod comparebunt coram iusticiis domini regis proximo apud Lancastriam itinerantibus ad prefatam convencionem et concordiam sumptibus suis ratificandam et cirograffandam Concesserunt eciam predicti Ricardus et Dyonisia quod si ipsi in aliquo contra istam convencionem venerint quod absit quod vicicomes Lancastr qui pro tempore fuerit ipsis possit distringere per terras et tenementa et per omnia bona sua mobilia ubicumque fuerint inventa tam pro pena si commissa fuerit quam ad convencionem observandam In cuius rei testimonium huic presenti scripto ad modum cirograffi confecto prenominati Ricardus et Dionisia uxor eius signa sua apposuerunt Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter