utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450100

Charter
Charter Number: 00450100
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1224 - 1242
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus dominus de Perbolt concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi priori et canonicis sancti Nicolai de Burgestude in liberam puram et perpetuam elemosinam quamdam partem terre mee in Perbolt infra has divisas in longitudine a divisa Benedicti in oriente usque ad terram Sancti Iohanni versus occidentem et in latitudine a terra sancti Nicholai que dicitur Lihtehurst usque ad terram predicti Benedicti et sic sequendo terram Ade usque ad terram sancti Iohannis salva una pertica terre ad exitum cum communi pastura et omnibus libertatibus et aisiamentis ville de Perboltas pertinentibus et ego et heredes mei hanc prefatam terram cum omnibus pertinenciis suis predicti priori et canonicis contra omna homines warantizabimus inperpetuum et ut hec mea donacio rata sit et stabilis presentem cartum sigillo meo roboravi Testibus domino I[ohanne] de la Mare domino Roberto domino de Lathum Simone de Halesale Hugone de Buri Roberto Walensi et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter