utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450104

Charter
Charter Number: 00450104
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Willelmus filius Beatricis de Mitton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et sancto Nicholao de Burscogh et canonicis ibidem Deo servientibus quamdam partem terre mee in villa de Wryghttynton infra has divisas scilicet a fovea iuxta Ormesdich sequendo le Lache usque in Neucotebroke et de Neucotebroke usque ad foveam in aquilonali parte et sic de illa fovea usque ad aliam foveam in oriente et sic usque ad predictam foveam iuxta Ormesdich tenendam et habendam illis et successoribus suis in puram et perpetuam elemosinam prout aliqua elemosina melius vel liberius dari potest libere quiete pacifice et integre cum omnibus communibus libertatibus et asiamentis et cum communi pastura predicte ville de Wryghtynton pertinentibus et cum aquietancia pannagii propriis porcis hominum suorum sine pannagio in omnibus boscis de Wryghtynton salvo Appley nichil aliud exigentibus nisi preces et oraciones apud Dominum Hanc autem donacionem et concessionem et ego et heredes mei dictis priori et canonicis contra omnes homines et feminas inperpetuum warantizabimus In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Roberto de Lathum []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter