utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450114

Charter
Charter Number: 00450114
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Knouseley filius Roberti filii Henrici et Anabille sponse sue delegavi cum corpore meo domui sancti Nicholai de Burscou stagnum molendini mei de Wolfall cum aqua eidem pertinenti et quamdam partem terre mee illam scilicet que est inter duo stagna in latitudine et a fossa usque ad ductam in longitudine in liberam et puram et perpetuam elemosinam ita quod nec ego nec aliquis [heredum] meorum aliquid inde exigere possimus preter predicte domus oraciones volo tamen quod michi remaneant quoad vixerum Ut autem hec mea donacio stabilis permaneat huic scripto sigillum meum apposui testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter