utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450128

Charter
Charter Number: 00450128
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Ricardus filius Sp[r]atelyng de Schevynton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beato Nicholao de Burscou et canonicis ibidem Deo servientibus quamdam partem terre mee de Schevynton infra has divisas scilicet de terra sancte Marie de Cokyrsond in oriente usque Flaithel descendendo versus occidentem usque ad foveam et sic de fovea illa intransverso recta linea extensa usque ad predictam terram sancte Marie de Cokirsond et dimidiam acram terre super le Blakefeld in australi parte illius campi tenendam et habendam de me et meis heredibus in puram et perpetuam et liberam elemosinam libere et quiete cum communi pastura et aliis asiamentis terre mee de Schevynton pertinenciis et cum adquietancia paunagii hominis super dictam terram manentis in bosco de Schevynton ita tamen quod ego Ricardus vel aliquis heredum meorum nichil inde exigere possimus preter oraciones et elemosinas Ego Ricardus et heredes mei dictam terram prefate domui contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter