utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450131

Charter
Charter Number: 00450131
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Chernok dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beato Nicholao de Burscou et canonicis Deo et beato Nicholao servientibus pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum quamdam partem terre mea in villa de Chorley infra has divisas incipiendo ad altum pontem de Yarowe sequendo viam usque in Grenelache deinde sequendo foveam usque in dictum Yarowe descendendo ipsum Yarowe usque ad predictam viam cum augmento del Longrydyng infra foveas et cruces in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete integre et pacifice et honorifice cum communi pastura triginta averiis cum sequela sua unius anni et triginta ovibus cum sequela sua unius anni et decem equabus cum sequela sua unius anni et duodecim capris cum sequela sua unius anni et cum omnibus communibus asiamentis et libertatibus dicte ville de Chorley pertinentibus cum adquietancia pannagii triginta porcorum in boscis de Chorley ita scilicet quod ego vel heredes mei nichil inde nisi preces et oraciones exigere valeamus in Christo et ego et heredes mei dictam terram Deo et beato Nicholao de Burscogh et canonicis ibidem Deo et beato Nicholao servientibus contra omnes homines et seminas imperpetuum warantizabimus Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter