utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450135

Charter
Charter Number: 00450135
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Ricardus filius Ade de Chernok dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beato Nicholao et priori de Burscogh et canonicis ibidem servientibus totam terram quam Eustachius filius Rogeri de Thorp de me tenet in villa de Chernok in puram et perpetuam elemosinam solam et quietam ab omni seculari servicio et exaccione cum communi pastura de Chernok et de Chorley et cum omnibus asiamentis et communibus libertatibus predictis villis de Chernok et de Chorley pertinentibus pro salute anime mee et patris mei et matris mee et omnium parentum meorum ita quod ego et heredes mei nichil inde exigere possimus preter oraciones et elemosinas et quod ulla elemosina melius nec plenius viris religiosis dari possit Hanc vero predictam elemosinam Eustachius de Chernok filius Rogeri de Thorp et heredes sui de beato Nicholao et de priore de Burscou et de canonicis ibidem servientibus iur[e] hereditar[io] tenebunt Predictus vero Eustachius et heredes sui et homines sui super terram suam in Chernok habitantes quieti erunt de paunagio porcorum suorum propriorum in boscis meis de Chernok et de Chorley et quotquot averia equos et animalia in villis de Chernok et de Chorley habere voluerint licite permittentur habere ita quod litere domini regis de mensura pasture numquam predicto Eustachio et heredibus suis nocebunt Ego vero Ricardus de Chernok et heredes mei omnia ista cum omnibus tuis libertatibus predicto priori de Burscou et canonicis ibidem servientibus contra omnes homines et femines imperpetuum warantizabimus In huius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus [] Willelmo de Worzinton Radulpho de Stanedis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter