utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450145

Charter
Charter Number: 00450145
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes de Thorp dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et sancto Nicholao de Burscogh et fratribus eiusdem loco Deo et sancto Nicholao servientibus pro anima patris mei et matris mee et pro animabus antecessorum et successorum meorum dimidiam selionem terre mee in territorio de Thorp iacentem in Hulcroft inter terram quam Ricardus Banastre dedit domui de Burscogh et terram Thome filii Ade de Bretherton tenendam et habendam sibi et successoribus suis in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina potest dari liberion integre quiete pacifice et libere cum communi pastura et communibus asiamentis in Thorp tante terre pertinentibus nichil inde reddendo nisi preces et oraciones et ego Iohannes de Thorp et heredes mei dictam dimidiam selionem elemosinatam Deo et sancto Nicholao de Burscogh et fratribus eiusdem loco Deo et sancto Nicholao servientibus contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus et ut hec mea donacio et huius carte confirmacio rata et inconcussa permaneat huic presenti scripto pro me et heredibus meis sigillum meum dignum duxi apponendum Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter