utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450146

Charter
Charter Number: 00450146
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hanricus de Perbolt concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi priori et canonici sancti Nicolai de Burcghestude cum corpore meo ibidem sepeliendo quamdam partem terre mee in territorio de Perbolt incipiendo ad Deademannesikehevet et sic sequendo illam sike usque ad fossam et sic de fossa illa ad aliam fossam versus occidentem et sic de fossa illa sequendo le Rode usque ad fossam aquilonarem et sic per fossas usque ad prenominatum Dedemannesikeheveu tenendam et habendam in liberam puram et perpetuam elemosinam cum communi pastura et communibus aisiamentis ville de Perbolt pertinentibus et cum pessona in nemore de Perbolt ad porcos hominis qui terram illam tenuerit proprios et ego et heredes mei hanc elemosinam dictis priori et canonici cum pertinenciis et libertatibus suis warantizabimus contra omnes homines et feminas in perpetuum et in huius rei testimonium huic scripto appositum est hoc signum Testibus domino Rogero de Aston Benedicto fratre eius Benedicto de Tunleia Sawario cappellano Hanrico de Torboc persona et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter