utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450149

Charter
Charter Number: 00450149
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Lytlewode filius Siwardi et Margeria filia Alicie de Lytlewode uxor mea concessu et voluntate heredi nostri concessimus et dedimus et hac presenti carta nostra confirmavimus priori et canonicis sancti Nicholai de Burscou de nobis et heredibus nostris imperpetuum totam terram nostram de Lytlewode absque ullo retenemento cum omnibus pertinenciis suis in bosco in plano in pratis in pascuis et pasturis et cum pessona et omnibus asiamentis et libertatibus ville de Bury pertinentibus reddendo inde annuatim duos solidos ad festum sancti Martini pro omni servicio et exaccione et consuetudine et demand[a] et nos et heredes nostri predictam terram cum omnibus pertinenciis suis predictis priori et canonicis contra omnes homines et feminas warantizabimus imperpetuum Unde ut hec notem nostra donacio rata sit et stabilis presentem cartam sigillis nostris roboravimus Testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter