utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450166

Charter
Charter Number: 00450166
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1216
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
W[illelmus] Dei gratia Coventrensis ecclesie minister humilis omnibus Christi fidelibus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos cartam Roberti filii Henrici super donacione terrarum ecclesiarum molendinorum quam fecit canonicis de Burescoh cartam eciam confirmacionis g[alfridi] bone memorie predecessoris nostri Coventrensis episcopi inspexisse et inspectas approbasse Unde cum loca religiosa in diocesi nostra constituta paterno affectu fovere et promovere teneamur predictis canonicis ecclesias de Ormeschirche et de Huton et de Flixton cum omnibus pertinenciis suis et cum ferris et molendinis et omnibus rebus eis a predicto Roberto concessis sicut in carta sua continetur concedimus et presencium auctoritate confirmamus salvis nobis et successoribus nostris in omnibus iure episcopali et parochiali Hiis testibus H[enrico] abbate Cestr[ie] magistro Iohanne Blundo officiali nostro magistro Nicholao de Weston magistro Alano de Tawell Roberto de Beynton Alexandro de Swereford Willelmo de Heffend Radulpho clerico Adam clerico et multis aliis Dat quarto nones Septembris apud Werint per manum magistri Roberti de Sandon pontificatus nostri anno secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter