utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00452168

Charter
Charter Number: 00452168
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1216
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Galfiridus permissio[ne] divina Coventr[ensis] ecclesie humilis minister salutem in Domino Ex officio nobis commisso loca religiosa paterna pietate fovere tenemur ut eis uberius providere quos in Dei servicio vigilanciores noverimus ut dum eis in temporalibus providetur uberius et liberius divinis vacent obsequiis Hinc est quod terras redditus molendina cum omnibus rebus aliis iuste priori et canonicis de Burscogh collatis et conserendis et ecclesias de Huyton et de Ormeskirk eisdem in usus proprios habend[as] et ius quod habent a patronis in ecclesia de Flixton cum omnibus pertinenciis suis predictis priori et canonicis concedimus et confirmamus salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali et salvo clericis qui eas possedent iure quod habent quoad vixerint Unde ut hec nostra concessio et confirmacio perpetue firmitatis robur optineant eis presentis scripti patrocinio et sigilli nostri munimine roboravimus Hiis testibus magistro Iohanne de Neuwerk magistro Nicholao de Weston magistro Alano de Tynlos magistro Waltero Malet Mich[aele] capellano et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter