utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00459039

Charter
Charter Number: 00459039
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Henricus comes Lancastrie et Leycestrie senescallus Anglie salutem in Domino Cum bone memorie dominus Edmundus filius regis Anglie pater noster karissimus nuper concessisset priori et canonicis de Burscogh liberum mercatum in manerio suo de Ormeschirche in villa de Lathum et nundinas secundum quod in carta domini regis plenius continetur reddendo inde predicto patri nostro et heredibus suis unam marcam argenti in festo nativitatis beate Marie Virgini loco [et] nomine stallagii et tolneti que idem patet noster in dicta villa capere solebat ac virtute concessionis predicte prior et canonici prefati omnes emendas assise panis et cervisie fracte tam dictus mercati et nundinarum quam singulis diebus septimane annuatim sibi asserebant et clamabant deberi et per ministros nostros indebite procambari nos huiusmodi clamium et perturbacionem volentes caritatis intencione favorabiliter declarare concessimus pro nobis et heredibus nostris quod predicti prior et canonici et eorum successores habeant et teneant imperpetuum liberum mercatum et nundinas in manerio suo predicto iuxta concessionem patris nostri antedicti ac eciam assisam panis et cervicie et emendas inde provenientes de omnibus tenentibus suis et residentibus in dicto manerio tam singulis diebus septimane annuatim quam diebus mercatorum et nundinarum predictorum que in dicto manerio accidere poterunt in futuro libere et quiete ab omni inquietacione exaccione vel demanda racione assise predicte et sine impedimento nostri vel heredum seu ballivorum nostrorum reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris apud Derby sex solidos et octo denarios sterlingorum ad festum nativitatis beate Marie Virginis ultra predictam marcam prius oneratam pro omnibus que ad nos vel heredes nostros racione assise predicte poterunt pertinere predicto redditu annuo unius marce nobis et heredibus nostris semper salvo In cuius rei testimonium parti huius indenture sigillum nostrum apposuimus alteri vero parti prior et canonici predicti sigillum suum commune apposuerunt Dat apud castrum nostrum Leicestrie duodecimo die mensis Ianuarii anno regni regis Edwardi tercii post conquestum duodecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter