utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00459155

Charter
Charter Number: 00459155
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1232
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Alexander permissione divina Covintrensis ecclesie minister humilis salutem in Eo qui est salus omnium Ex officio nobis commisso loca religiosa paterna pietate fovere tenemur et promovere et eis uberius providere quos in Dei servicio vigilanciores noverimus ut dum eis in temporalibus providetur uberius et liberius divinis vacent obsequiis Hinc est quod predecessorum nostrorum vestigiis inherentes terras redditus molendina cum omnibus rebus aliis iuste priori et canonicis sancti Nicholai de Burcgstede collatis et ecclesias de Huton et de Ormiskirke eisdem in usus proprios habendas et ius quod habent tam a patronis quam predecessoribus nostris in ecclesia de Flixton cum omnibus pertinenciis suis predictis priori et canonicis concessum confirmamus salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali et salvo clericis qui eas possident iure quod habent quoad vixerint Unde ut hec nostra concessio et confirmacio perpetue firmitatis robur obtineam eas presentis scripti patrocinio et sigilli nostri munimine roboravimus Testibus magistro Ricardo de Glouvernia domino W[illelmo] decano de Lichef[eldia] domino R[adulpho] de Maidestan archid[iacono] Cestr[ensi] magistro Alexandro de Hals domino K[arolo] abbate de Stanlawe A[da] priore de Norton domino T[homa] officiali Cestr[ensi] et H[enrico] de Pampeden et G[regorio] de London canonicis de Lichefeldia et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter