utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00461212

Charter
Charter Number: 00461212
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter of Proxy
Date: 1308
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Pateat universis per praesentes quod ego Petrus Aymerici Canonicus ecclesiae Beati Johannis Beverlacensis Eboracensis dyocoeseos facio et constituo procuratorem meum Rogerum Peperwyt exhibitorem praesentium ad colligendum percipiendum et levandum fructus redditus et proventus vendendum et alias distrahendum et ad firmam seu assensam tradendum et aliter de eisdem prout sibi videbitur disponendum ita tamen quod juste et licite fiat quod in praemissis fieri contigerit per eundem Necnon et ad custodiendum domos terras et alia bona mobilia et immobilia ad dictam praebendam pertinentia quoquo modo item ad petendum exigendum et recipiendum omnia et singula debita et alia bona quaecumque ratione dictae praebendae vel ex quacumque alia causa mihi debentur et debitoribus quibuscumque seu a quibuscumque detentatoribus detinentur et litteras solutionis et acquietationis meo nomine concedendum et omnia et singula faciendum in praemissis et ea tangentibus quae ego facere possem si personaliter interessem Ratum et actum habiturus quicquid per dictum procuratorem factum fuerit in praemissis In cujus rei testimonium sigillum meum est appensum Datis Cantuariae iij die Januarii A[nno] D[omini] m ccc septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter