utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00470194

Charter
Charter Number: 00470194
Cartulary Title: Memorials of St. Giles's, Durham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1112
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
In nomine sanctae et individuae Trinitatis notum sit omnibus sanctae matris ecclesiae filiis tam praesentibus quam futuris quod ego Ranulphus licet peccator et indignus tamen Dei gratia Dunelmensis episcopus hanc ecclesiam in honorem Dei et sancti Egidii feci fieri quam etiam tertio idus Junii dedicamus anno ab incarnatione Domini MCXII qui est tertius decimus annus mei episcopatus in qua dedicatione eidem ecclesiae ad subsidium clerici qui inibi serviturus est et ad sustentationem pauperum qui ibidem in hospitali domo quam feci conversaturi sunt res inferius subscriptas in liberam et perpetuam elemosinam dono et volo et praecipio et auctoritate Dei et ista mea donatione et praesentis cartulae attestatione confirmo ut firma maneat et perpetua pro salute animae meae et pro redemptione animarum illorum qui me nutriverunt scilicet Willielmi regis qui Angliam conquisivit et Matildae reginae pro anima quoque Willielmi regis qui me in episcopatus honorem sublimavit et pro salute animae regis Henrici qui me in eodem honore confirmavit necnon pro animabus illorum qui aliqua dona vel quamcunque elemosinam Ecclesiae S[ancti] Cuthberti contulerunt vel collaturi sunt Haec autem quae dono villam meam nomine Caldecotes cum omnibus quae ad eam pertinent in planis et pascuis in pratis et sylvis in aquis terris cultis et incultis et exitibus et omnibus consuetudinibus et libertatibus tam ecclesiasticis quam saecularibus et unum molendinum de Milneburn et duas garbas de meis dominicis de hiis villis scilicet de Newbotel Hoghton Wermuth Refhope Esingtone Seggefelde Schireburne Qwerington Neutone Cestre Wessingtone Boldone Clyvedone Qwicham et Ryton quae omnia quieta et libera ab omnibus consuetudinibus praedictae ecclesiae Sancti Egidii et hospitali ad opus pauperum Christi dono Quicunque autem ex hiis minuere inquietare vel auferre vel ablata retinere vel aliquibus vexationibus fatigare temere praesumpserit noverit se illud Christo et Sancto Egidio auferre et idcirco divino judicio cum sacrilegiis reus existere atque districtae ultioni in extremo examine subjacere et cum damnatis aeternaliter perire
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter