utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00480054

Charter Number: 00480054
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1258
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Baldewynus de Rypariis dominus de Insula remisi et omnino quietum clamaui pro me et heredibus meis et meis assignatis et eorum heredibus inperpetuum Deo et ecclesie b Marie de C et canonicis ibidem Deo seruientibus et eorum successoribus inperpetuum totam demandam quam aliquando eis feci et totum ius et clamium si quidem habui vel aliquo modo habere potui tam in sectis hundredorum curiarum et aliarum rerum quam in visu francciplegii ad hundredum meum de Creckelad[] uel alibi petendis de abbate et canonicis de C et eorum successoribus et de omnibus hominibus liberis uel uillanis quicumque fuerint infra maneria de Lattun[] et Eysy existentibus jta quod predicti abbas et canonici et eorum successores habeant inperpetuum in prefatis maneriis omnia iura libertates liberas consuetudines et quietancias quas habent per cartas regum Anglie sibi concessas uel confirmatas cum soc et sac et thol et them infongenethef blodwyte vthesio assisa panis et ceruisie attachiamentis placitis querelis cumelingis et cum omnibus aliis placitis et eorum iudiciis et omnium iudiciorum execucionibus inperpetuum jta sc quod nec ego nec heredes mei nec aliquis per me aliquem ingressum habeamus in aliquo loco predictorum maneriorum set totum ad predictos abbatem et canonicos et eorum successores permaneat sine aliquo inpedimento mei uel heredum balliuorum uel assignatorum inperpetuum saluis tantummodo michi et heredibus meis summonicionibus breuium domini regis vicecomiti Wyltescyr[] directorum in curia de Lattun[] balliuis predictorum abbatis et canonicorum de C faciendis quarum exsecucionem predicti balliui abbatis et canonicorum de C cum returnum predictorum breuium domini regis a balliuis meis receperint exsequentur Et si contingat aliquem hominem infra predicta maneria manentem infra metas libertatis mee alicubi pro quocumque delicto attachiari predicti abbas et canonici et eorum successores et eorum balliui curiam suam sine aliqua contradiccione inde habebunt Pro hac autem remissione et quieta clamancia dederunt michi predicti canonici quadraginta marcas sterlingorum Et ut hec mea remissio et quieta clamancia rata permaneat et stabilis inperpetuum huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Vmfrido de Boun comite Herford[] Johanne de Plassetis comite Warwyk[] Johanne filio Galfridi Petro de Sabaudia Henrico de Baton[] Rogero de Turkelby Willelmo de Grey Roberto Waleraund Galfrido de Langeleg[] Roberto de Meysy Adam de Pyritun[] Johanne le Brun Laurencio del Brok Andrea Crok Adam Deylleg[] et aliis Dat[] Lond[] die s Dunstani archiepiscopi anno gracie mcclviii per manum Martini de Chaunflurs tunc temporis attornati predicti Baldewyny ad scaccarium domini regis anno uero r r Henrici filii regis Johannis xl secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter