utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00480294

Charter
Charter Number: 00480294
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1231
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta jnter Hugonem abbatem C et Clementem filium Thome anno ab Incarnacione Domini mccxxxi ad Hockeday viz quod jdem abbas tradidit dicto c[lementi] viii acras in vno campo et ix acras in alio campo de Nutebeme illas sc quas Herebertus Rawyne tenuit de dicto abbate et vnum mesuagium ad easdem acras pertinens in eadem uilla ad terminum xv annorum proximo sequencium Tenenda et habend sibi uel cui assignare uoluerit usque ad prefatum terminum preterquam domui religionis alii quam domui C uel tali homini quem idem abbas non posset iusticiare de redditu predicte terre uel alicui qui aliquo tempore uel aliquo iure possit clamare ius uel hereditatem in predicta terra reddendo inde duos solidos domui C ad iiii anni terminos sc ad festum s Michaelis vi d et ad festum s Thome apostoli vi d et ad Annunciacionem b Marie vi d et ad Natiuitatem s Johannis Baptiste vi d et iii homines in autumpno ad metendum bladum domini abbatis in C ad pastum ipsius abbatis Si uero contigerit infra predictum terminum quod aliquis clamium suum in predicta terra super dictum abbatem uel Clementem posuerit et eam disracionauerit esse ius suum abbas non tenebitur facere dicto c[lementi] aliquod escambium pro predicta terra Preterea dictus c[lemens] non procurabit per se uel aliquem alium quominus dicta terra libera et quieta redeat ad abbatem et domum C post predictum terminum Si uero contigerit quod predictus c[lemens] terram illam post prenominatum terminum retineret uel alicui traderet jta quod abbas pro predicta terra reuocanda expensas faceret sepedictus c[lemens] expensas illas ipsi abbati per uisum legalium hominum debet acquietare Hanc autem conuencionem fideliter et sine dolo malo tenend promisit sepedictus Clemens pro se et heredibus suis sub pena x m jta quod si de eo humanitus contigerit heredes eius ad predictam tenebuntur In huius rei testimonium hoc scriptum inter dictos abbatem et Clementem ad modum cyrographi confectum est et parti predicti c[lementis] sigillum abbatis appositum et parti predicti abbatis sigillum predicti c[lementis] Hiis testibus s[tephano] de Harunhull[] g[alfrido] de Langel[] Ricardo de Bagingeden[] e[rnaldo] Barbast R Erkinb[] m[ichaele] de Mora h[unfrido] de la Barre Willelmo filio Johannis et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter