Charter Document - 00490207
Charter Number: 00490207
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1261
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1261
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Briston[] in crastino Assencionis Domini anno regni regis Henrici filii regis johannis quadragesimo quinto coram Gilberto de Preston[] Martino de Litilbiry Willelmo de Engelfeud[] et Galfrido de Leukenor[] justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Matild[] filiam Thome Marescall[] petentem et Rogerum abbatem Cirenc[] tenentem per Adam Deyllegh[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de uno mesuagio uno molendino et una acra prati cum pertinenciis in Cirencestr[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Matild[] recognovit predicta mesuagium molendinum pratum cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue Cirenc[] et illa remisit et quieta clamavit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue imperpetuum Et pro hac recognicione remissione quietaclamancia fine et concordia idem abbas dedit predicte Matild[] sexaginta solidos sterlingorum