utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490309

Charter Number: 00490309
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1253
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis johannis tricesimo septimo coram Rogero de Thurkelby Alano de Watsaund Egidio de Erdington[] et Willelmo Trussel justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Rogerum abbatem de Cirenc[] querentem per Johannem de Toucestr[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Simonem de Mattresdona et Aliciam uxorem eius deforciantes de meditate unius molendini cum pertinenciis in Cirenc[] unde placitum convencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Simon et Alicia recognoverunt predictam medietatem predicti molendini cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Cirenc[] et illam remiserunt et quietam clamaverunt de se et heredibus ipsius Alicie predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte imperpetuum Et pro hac remissione quietaclamancia fine et concordia idem abbas ad peticionem predictorum Simonis et Alicie concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quod ipsi de cetero reddent singulis annis priori hospitalis sancti johannis jerlm[] et[] successoribus suis et fratribus dicti hospitalis duodecim denarios ad festum sancti Martini apud Quenynton[] imperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter