utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490357

Charter Number: 00490357
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Memorandum
Date: 1286
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Memorandum quod anno Domini mcclxxx sexto die Jovis proximo post festum sancte Fidis virginis ita convenit inter dominum Galfridum de Langeleg militem filium quondam domini Rogeri de Langeleg ex parte una et dominum Henricum abbatem Cirencestr et eiusdem loci conventum ex altera videlicet quod predictus dominus Galfridus dedit et concessit pro se et heredibus suis Deo et ecclesie beate Marie Cirencestr et canonicis ibidem Deo servientibus quinque acras terre arabilis in campo de Chesterton quarum due acre jacent supra les Crundles et extendunt se usque le Wodeweye juxta terram que fuit aliquando Galfridi Pory et una acra jacet apud le Thorne in eadem cultura que fuit Walteri de la More et una acra jacet juxta predictam acram contingue que fuit Ade David et una acra jacet inter murum de Crundles et terram Thome de Baudinton Pro hac autem donacione et concessione abbas et conventus predicti dederunt et concesserunt pro se et successoribus suis predicto Galfrido et heredibus suis in escambium quinque acras terre arabilis et dimidiam in campo de Chesterton supradicto quarum due acre jacent subtus Vernhull juxta terram que fuit johannis de la Beche et una acra jacet in la Wodeforlong juxta terram Stephani de Campeden et una dimidia acra jacet in eadem cultura juxta terram Hunfridi de la Barre et una dimidia acra jacet supra le Wodeweye juxta terram Roberti Spakeman et una acra jacet in eadem cultura juxta terram Mabilie Rugg et una dimidia acra jacet in eadem cultura juxta terram domini abbatis Concessit eciam predictus dominus Galfridus et quietum clamavit pro se et heredibus suis et suis assignatis et tenentibus suis de Chesterton imperpetuum totum jus et clamium quod habuit vel aliquo modo habere potuit in clauso de Crundles racione commune ita quod nec ipse Galfridus predictus nec heredes sui vel aliquis ex parte ipsorum aliquid infra clausum predictum de Crundles de cetero vendicare poterunt vel exigere set imperpetuum sint exclusi []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter