utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490472

Charter 00490472
Charter Number: 00490472
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1288
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannes filius Simonis le Weke de Chiltham dictus Hard[] salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra me remisisse et omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis vel assignatis meis domino Henrico abbati Cyrenc[] et eiusdem loci conventui et eorum successoribus Deo et beate Marie servientibus et imperpetuum servituris totum jus et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in uno molendino uno mesuagio et una dimidia virgata terre cum pertinenciis in villa de Chilteham que quidem Simon le Weke pater meus de predictis abbate et conventu aliquando tenuit ad firmam ad terminum vite sue ita quod nec ego Johannes nec aliquis heredum meorum vel assignatorum meorum aliquid de cetero in predictis molendino et mesuagio vel dimidia virgata terre cum pertinenciis exigere poterimus vel clamare set imperpetuum simus exclusi Pro hac autem remissione et quieta clamancia concesserunt michi abbas et conventus predicti quod sim particeps in beneficiis que fuerint in ecclesia beate Marie supradicta In cuius rei testimonium [] Hiis testibus domino Ada le Despenser milite Simone Moryn domino de Swyndon[] Willelmo le Freman de Chilteham Waltero Stormy t[homa] de la Ford[] Simone Katelyn et aliis Dat[] apud Chilt[] die mercurie proximo ante festum sancti Kenelmi regis et martyris anno Domini millesimo cclxxxviij
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter