utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490473

Charter 00490473
Charter Number: 00490473
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1288
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit H permissione divina abbas Cyrenc[] et eiusdem loci conventus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos concessisse dilecto servienti nostro Johanni de Bradenestok[] pro homagio et servicio suo illud mesuagium et unam virgatam terre cum pertinenciis quod quidem mesuagium et terram Johannes de Ewyas de nobis aliquando tenuit in villa de Newynton[] habend et tenend de nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis imperpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ipse Johannes ad totam vitam suam annuatim unam rosam in festo Nativitatis sancti Johannis Baptiste et faciendo per annum duas sectas ad curiam nostram de Chilteham scilicet ad proximam curiam post festum sancti Michaelis et ad proximam curiam post festum Pasche Et post decessum dicti Johannis heredes sui totum dictum tenementum habebunt et de herede in heredem de nobis tenebunt reddendo inde nobis et successoribus nostris annuatim quinque solidos ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis duos solidos et vj d et ad festum Purificacionis beate Marie duos solidos et vi d et faciendo per annum duas sectas ad curiam nostram de Chilteham sicut predictum est Pro hac autem concessione dedit nobis predictus j[ohannes] xij marcas premanibus et erit fidelis serviens noster et domus nostre ubique corporali prestito sacramento ad omnia negocia nostra et domus nostre pro posse suo fideliter promovenda et expedienda In cuius rei testimonium huic scripto indentato partes sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus Simone Moryn domino de Swyndon[] Willelmo filio Willelmi Frankelani de Chilt[] magistro G de Amen [] Waltero de Chilt[] clerico Waltero Stormy Rogero de Hamme Waltero de Bradewelle t[homa] de le Ford[] Petro Damisel[] et aliis Dat[] Cyr[] iij non Marcii anno Domini mcclxxx octavo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter