utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490484

Charter Number: 00490484
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Verdict
Date: 1303
Date Type: Internal, A.D., Feast, Lunar

map View Map
Charter:
In Dei nomine amen [] Coram nobis j[ohanne] de Rodberewe venerabilis patris domini w[illelmi] Wygorn[] episcopi commissario generali comparuit dominus Johannes dictus Colle procurator religiosorum virorum abbatis et conventus Cirenc[] sufficiens habens mandatum et petiit pensionem duorum solidorum de Johanne Gamage rectore ecclesie de Lechampton[] quam dicti religiosi possiderunt titulum sufficientem habentes super ipsa Et quia quidam Henricus quondam rector dicte ecclesie de Lechampton[] dictam pensionem solvere contradixit dicti religiosi fecerunt eundem coram sanctissimo patre domino Thome quondam Cantuar[] archiepiscopo super ipsa pensione vocari qui legittime precedens finem imposuit negocio memorato Et dictus Henricus confessus fuit coram eodem capellam de Lechampton[] cum omnibus pertinentiis suis de jure esse ecclesie de Chilteham preterea decimas de terra quam Galfridus Cocus et Oliverus de la Mare aliquando tenuerunt predicte ecclesie adjacere Dictusque Johannes coram nobis in judicio judicialiter bonam fidem agnoscens personaliter comparens sponte pure et absolute premissa in peticione contenta tam jus quam possessionem dictorum religiosorum esse vera exhibita quia in judicio dicta littera sanctissimi patris sigillo suo quo dum vixit utebatur consignata ad probacionem dictorum religiosorum super peticione memorata productaque duobus testibus ex habundanti fidedignis et omni excepcione majoribus quibus juratis et examinatis quia nos j[ohannes] commissarius memoratus invenimus intencionem dictorum religiosorum sufficienter esse probatam tam per confessionem dicti johannis quam per dictum instrumentum coram nobis in judicio exhibitum quam per dictam testem coram nobis examinatorum Nos pro jure et possessione dictorum religiosorum pronunciamus decementes dictam ecclesiam de Lechampton[] dicte ecclesie de Chiltenham subjacere et in dictis duobus solidis singulis annis futuris temporibus in festivitate sancti Michaelis solvendis dictis abbati et conventui sub esse et dictum rectorem de Lechampton[] nomine ecclesie sue predicte dictis religiosis condempnamus precipientes quod tam dictus Johannes quam sui successores singuli imperpetuum dictis religiosis de dictis duobus solidis singulis annis satisfaciant in temmino prenotato per sentenciam precepti condempnamus Require processum huius sentencie in registro Consistorii Glouc[] die Lune proximo post festum sancti Martini anno Domini mccc tercio Et eciam in eodem registro eiusdem anni invenietur sentencia facta pro pensione de Hatherleye
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter