utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490545

Charter Number: 00490545
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1261
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis johannis quadragesimo quinto coram Gilberto de Preston Martino de Litlebur[] Willelmo de Engelfeud et Galfrido de Leukenor[] justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Rogerum abbatem Cirenc[] querentem et Reginaldum de Throham impedientem de uno mesuagio duabus carucatis terre quatuor acris prati et duabus acris bosci cum pertinenciis in Throham unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Reginaldus recognovit predictum tenementum cum pertinenciis ut in dominicis serviciis liberorum hominum vilenagiis wardis releviis eskaetis boscis pratis pasturis et omnibus aliis rebus ad predictum tenementum pertinentibus esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue sancte Marie de Cirenc[] ut illud quod idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono ipsius Reginaldi Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas concessit predicto Reginaldo et Alicie uxori eius totum predictum mesuagium excepta una capella eiusdem mesuagii cum suo clauso Et similiter concessit eisdem Reginaldo et Alicie quadraginta acras terre de predicta terra cum pertinenciis in eadem villa quarum viginti acre jacent in campo occidentali et alie viginti [acre] in campo orientali Et preterea idem abbas concessit eisdem Reginaldo et Alicie octo acras terre duas acras bosci et dimidiam et ij acras prati et dimidiam cum pertinenciis in eadem villa que jacent in una crofta que vocatur le Clos habend et tenend eisdem Reginaldo et Alicie de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta tota vita utriusque ipsorum Reginaldi et Alicie reddendo inde per annum unum obolum ad festum sancti Michaelis et faciendo inde forinsecum servicium quantum pertinet ad tantum tenementum in eadem villa de eodem feodo pro omni servicio secta curie consuetudine et exaccione Et post mortem utriusque ipsorum Reginaldi et Alicie predicta mesuagium et terra boscus et pratum cum pertinenciis integre revertantur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam quiete de heredibus ipsorum Reginaldi et Alicie Habenda et tenend eisdem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte simul cum superplusagio predicti tenementi quod eidem abbati et ecclesie sue predicte per finem istum remanet de heredibus ipsius Reginaldi in liberam puram et perpetuam elemosinam imperpetuum et heredes predicti Reginaldi warantizabunt acquietabunt et defendent eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte totum predictum tenementum cum pertinenciis suis sicut predictum est ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines imperpetuum Et sciendum quod non licebit eisdem Reginaldo et Alicie facere vastum [vel] vendacionem de domibus vel arboribus que sunt in predicto mesuagio vel bosco nec predicta mesuagium terram boscum vel pratum cum pertinentiis dare vendere invadiare nec aliquo modo alienare quominus predicta mesuagium terra boscus et pratum cum pertinenciis post decessum utriusque ipsorum Reginaldi et Alicie integre revertantur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam quiete imperpetuum Et idem abbas recepit predictos Reginaldum et Aliciam in singulis benefactis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta imperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter