utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490557

Charter 00490557
Charter Number: 00490557
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Exchange
Date: 1288
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Anno regni regis Edwardi septimo decimo in festo sancte Katerine virginis ita convenit inter dominum Henricum abbatem Cirenc[] et eiusdem loci conventum ex parte una et Johannem Hathewy de Throham ex altera videlicet quod predicti abbas et conventus tradiderunt et concesserunt predicto Johanni et heredibus suis unam acram terre arabilis in campo orientali de Throham jacentem super la Stanbench[] inter terram quondam Ricardi Morhan et terram quondam Roberti le Frankelayn et unam dimidiam acram terre arabilis jacentem in Dichescumbe inter terram dicti johannis et terram Ricardi de Clyveshale et se abbuttat super la Portweye in escambium pro una dimidia acra terre arabilis jacente in eodem campo juxta Tuddesmere inter terram quondam Willelmi de la Stevenegate et terram Johannis Crech de Clyveshale et pro alia dimidia acra terre arabilis jacente juxta Bertramesgrove in parte australi et pro tercia dimidia acra terre arabilis jacente in parte boriali de Tuddesmere inter terram quondam Willelmi de la Stevenegate et terram Petri de Throham ita quod predictus Johannes et heredes sui habeant et teneant prenominatam acram terre et dimidiam cum suis pertinenciis in escambium de predictis abbate et conventu Cirenc[] et eorum successoribus imperpetuum Et predicti abbas et conventus habeant et teneant tres dimidias acras terre prenominatas cum omnibus suis pertinenciis de predicto johanne et heredibus suis per modum escambii imperpetuum Et ut hec convencio tradido et concessio rata et stabilis imperpetuum permaneat huic presenti scripto in modum cirographi confecto partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter