utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490562

Charter 00490562
Charter Number: 00490562
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Exchange
Date: 1288
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Anno regni regis Edwardi septimo decimo in festo sancte Katerine virginis ita convenit inter dominum Henricum abbatem Cirenc[] et eiusdem loci conventum ex parte una et Ricardum de Clyveshale seniorem ex altera videlicet quod predicti abbas et conventus tradiderunt et concesserunt predicto Ricardo de Clyveshale duas acras et dimidiam terre arabilis in campo orientali de Throham quarum una acra jacet inter terram dicti Ricardi ex utraque parte et una forhurthe super quam predicta acra terre se abbuttat et una acra et dimidia jacent inter terram Rogeri Fabri de Cliveshale in parte orientali et terram johannis Crech de Cliveshale in parte occidentali et se extendunt super terram Matilde le Coliere et terram Walteri le Coliere in parte boriali et super terram dicti Ricardi de Clyveshal[] et terram Rogeri Fabri predicti in parte australi in escambium pro una cultura terre arabilis cum omnibus suis pertinenciis jacente in parte orientali de Tuddesmere inter terram dictorum abbatis et conventus et terram que fuit quondam Walteri Axtill[] ita quod predictus Ricardus et heredes sui habeant et teneant predictas duas acras terre et dimidiam cum omnibus suis pertinenciis in escambium de predictis abbate et conventu Cirenc[] et eorum successoribus imperpetuum Et predicti abbas et conventus habeant et teneant totam prenominatam culturam terre jacentem in parte orientali de Tuddesmere ut predictum est cum omnibus suis pertinenciis de predicto Ricardo et heredibus suis per modum escambii imperpetuum Et ut hec convencio tradicio et concessio rata et stabilis imperpetuum permaneat huic presenti scripto in modum cirographi confecto partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter