utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490578

Charter 00490578
Charter Number: 00490578
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Exchange
Date: 1288
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Anno regni regis Edwardii septimo decimo in festo sancte Katerine virginis ita convenit inter dominum Henricum abbatem Cirenc[] et eiusdem loci conventum ex parte una et Hugonem capellanum de Throham ex altera videlicet quod predicti abbas et conventus tradiderunt et concesserunt Predicto Hugoni capellano et successoribus suis tres acras terre arabilis cum omnibus suis pertinenciis jacentes in campo occidentali de Throham quarum una acra jacet in parte occidentali de la Chircheweye inter terram Ricardi de Cliveshale senioris et terram quondam Roberti le Frankelayn et se extendit ultra le Chircheweye et una acra et dimidia jacent inter terram quondam Mabilie Achard[] et terram Elie Tryl et se extendunt super la Chircheweye apud Achardesinhethyngg[] et una dimidia acra jacet in la Roweforlong[] inter terram Matilde Jakes ex utraque parte in escambium pro iij acris terre arabilis cum suis pertinenciis jacentibus in campo occidentali predicto quarum una acra jacet apud Nubbesslade inter terram domini abbatis predicti et terram hospitalariorum et se extendit super la Portweye et una acra jacet in Suthmede inter terram domini abbatis supradicti ex utraque parte et una acra jacet ad angulum de Warinesinhething inter terram Ricardi de Cliveshale junioris et la Chirchweye ita quod predictus Hugo capellanus et successores sui habeant et teneant predictas tres acras cum omnibus suis pertinenciis de predictis abbate et conventu per modum escambii imperpetuum Et predicti abbas et conventus habeant et teneant predictas tres acras terre cum omnibus suis pertinenciis de predicto Hugone et successoribus suis per modum escambii imperpetuum Et ut hec convencio tradicio et concessio rata et stabilis imperpetuum permaneat huic presenti scripto in modum cirographi confecto partes alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter