utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490617

Charter Number: 00490617
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Inquest
Date: 1302
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Inquisicio facta apud Salperton die veneris proximo post festum Annunciacionis beate Marie anno regni regis Edwardi tricesimo per Willelmum de Lecche johannem atte Hasele johannem de Fonte de Foxcote Willelmum de Hodekenasshe Robertum Olyve Willelmum Crossun Stephanum de Marisco Robertum de Solers johannem de Cestre Willelmum Loveryng johannem Loveryng et Henricum atte Well[] juratores ad inquirendum super sacramentum suum si sit ad dampnum vel prejudicium domini regis aut aliorum si dominus rex concedat Waltero de Chiltenham persone ecclesie de Saperton[] quod ipse unum mesuagium et unam Carucatam terre cum pertinenciis in Salperton[] dare possit et assignare abbati et conventui de Cirencestr[] habend et tenend eisdem abbati et conventui et successoribus suis imperpetuum necne Qui dicunt quod non est ad dampnum seu prejudicium domini regis aut aliorum Licet dominus rex concedat Waltero de Chiltenham persone ecclesie de Saperton[] quod ipse unum mesuagium et unam carucatam terre cum pertinenciis in Salperton[] dare possit et assignare predictis abbati et conventui de Cirencestr[] habend et tenend eisdem abbati et conventui et successoribus suis imperpetuum Et quod mesuagium illud et terra tenentur de Thoma Comyn et heredibus suis per servicium unius rose per annum pro omnibus serviciis Et valent predicta mesuagium et carucata terre cum pertinenciis in Salperton[] in omnibus exitibus per annum xvi s Dicunt eciam quod predictus Walterus de Chiltenham habet ultra donacionem et assignacionem predictas terras et tenementa ad valenciam centum solidorum per annum que sufficiunt ad consuetudines et servicia tam de predictis mesuagio et terra sic datis quam de aliis terris et tenementis sibi retentis debita facienda et quod heredes predicti Walteri in assisa predicta jurata et aliis recognicionibus quibuscumque poni possint prout ante donacionem et assignacionem predictas fieri consuerunt Dicunt eciam quod patria per donacionem et assignacionem antedictas in heredum ipsius Walteri defectum magis solitum non oneratur seu gravatur In cuius rei testimonium predicti juratores huic inquisicioni sigilla sua apposuerunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter