utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490753

Charter Number: 00490753
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1278
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] in crastino sancti johannis Baptiste anno regni regis Edwardi filii regis Henrici sexto coram magistro Rogero de Seyton[] magistro Radulfo de Frenynham Thoma Welond johanne de Lovetot et Rogero de Leic[] justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Walterum Lillebon[] querentem et Henricum abbatem de Cirencestr[] deforciantem per Willelmum Ravel positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de advocacione ecclesie de Middelton unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Walterus recognovit predictam advocacionem eiusdem ecclesie cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Cir[] ut illam quam idem abbas et ecclesia sua predicta habent ex concessione et confirmacione predicti Walteri habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Waltero et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio et exaccione imperpetuum Et predictus Walterus et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam advocacionem predicte ecclesie cum pertinenciis ut liberam et perpetuam elemosinam suam absque aliquo servicio inde faciendo contra omnes homines imperpetuum Et idem abbas recepit predictum Walterum et heredes suos in singulis benefactis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta imperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter