utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490784

Charter 00490784
Charter Number: 00490784
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1261
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Radulphus le Marescal[] de Bernecestr[] recognovi et concessi pro me et heredibus meis imperpetuum domino Rogero abbati Cirencestr[] et canonicis ibidem Deo servientibus et eorum successoribus me tenere in villenagio ad voluntatem ipsius abbatis et conventus unam dimidiam acram terre cum pertinenciis in Stratton sive sit ibi plus vel minus quam dimidiam acram terre Willelmus Buvetun villanus predicti abbatis et conventus michi tradidit quando Leciam filiam suam desponsavi et concedo pro me et heredibus meis et recognosco quod faciam de cetero predictis abbati et conventui et eorum successoribus imperpetuum dum predictam terram tenuero in serviciis et in omnibus aliis rebus et consuetudinibus ad villenagium pertinentibus quicquid ad tantam terram pertinet facere sicut ad terram villanam et bene licebit predictis abbati et conventui et eorum successoribus et eorum ballivis predictam terram cum omnibus suis pertinenciis in manus suas capere quandocumque voluerint et eam retinere imperpetuum sine omni clamio contradiccione vel calumpnia mei vel heredum meorum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Simone de Sancto Licio [] Ista recognicio facta fuit coram G de Preston[] Martino de Littlebur[] et G de Leukeriore justiciariis apud Oxon[] in crastino sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis johannis xlv itinerantibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter