utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00490887

Charter Number: 00490887
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1298
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus filius Henrici Turgihes de Rowell[] salutem in Domino Noverit universitas vestra me relaxasse et omnino pro me et heredibus meis seu meis assignatis imperpetuum quietumclamasse domino Henrico permissione divina abbati Cirencestr[] et eiusdem loci conventui et eorum successoribus totum jus et clamium si quod habui seu aliquo modo habere potui in uno mesuagio et duabus virgatis terre cum pertinenciis in Rowell[] que Henricus Turgihes pater meus et Agnes atte Wode uxor eius et mater mea quondam tenuerunt de abbate Cirencestr[] et eiusdem loci conventu ad voluntatem predictorum abbatis et conventus in Rowell[] ita quod ego predictus Willelmus et heredes mei seu mei assignati seu quivis alius nomine nostro nichil juris seu clamii in predictis mesuagio et duabus virgatis terre cum pertinenciis in Rowell[] de cetero poterimus exigere clamare seu vendicare set ab omni exaccione demanda et jure imperpetuum simus exclusi In cuius [] Dat[] apud Rowell[] die Martis proximo post conversionem sancti Pauli anno regni regis Edwardi xxvj
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter