utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00500058

Charter
Charter Number: 00500058
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1159
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant praesentes et futuri quod loquela quae fuerat inter Hamelinum abbatem Gloucestriae et Philippum de Mattesdone super terra de Burifende utriusque partis assensu finita est in hunc modum quod Philippus pro se et suis haeredibus decem acras terrae in cultura quae dicitur Wydebosme et duas acras prati in Suthmede totamque dimisit inperpetuum et quietam clamavit quam adversus ecclesiam Gloucestriae calumniam de hac et de aliis quibuscunque rebus habuerat Abbas autem et conventus reliquam partem ipsius terrae quam ante Philippus sine ipsorum concessione tenuerat concesserunt ei tenend haereditario jure sub tali servitio quod ipse Philippus et haeredes ejus post ipsum equis propriis et sumptibus ecclesiae tria servitia facient per annum intra regnum Angliae ubi necesse fuerit parati et ad alias ecclesiae necessitates sicut alii ejus liberi homines Hujus vero rei gratia facto prius homagio abbati et jurata fidelitate ecclesiae et monachis in capitulo concessam ex utraque parte conventionem hanc Philippus postea manu propria altare Sancti Petri superposita roboravit anno ab Incarnatione Domini millesimo clviii xi kalendas Martii Hiis interfuerunt tam in capitulo quam in ecclesia Alexander Pincerna Radulphus frater Philippi Herbertus janitor Morinus dispensator Rogerus Baselei Galfridus Gernon Willelmus de Muntric Johannes de Mareis Robertus de Herefordia Rainaldus cocus Cadmor et Godefridus et Rogerus Burel et alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter