utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00500099

Charter Number: 00500099
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant praesentes et futuri quod ego Bartholomaeus do Holepenna anno millesimo centesimo septuagesimo quarto ii idus Maii confirmavi donatione mea et assensu haeredis mei Symonis ecclesiae Sancti Petri Gloucestriae in capitulo coram Hamelino abbate et conventu unam hydam terrae de Baggepathe quam pater meus quando suscepit monachatum dedit meo assensu eidem ecclesiae liberam et quietam sicut meam ab omni servitio et exactione nisi quantum ad regem pertinet Praeterea dedi assensu praedicti haeredis mei eidem ecclesiae unam acram terrae quam Rogerus del Broc tenuit liberam et quietam ab omni servitio et exactione etiam regali Quod quia ratum volo et inconvulsum permanere absque omni reclamatione haeredum meorum praesentem cartam sigilli mei impressione munivi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter