utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00500140

Charter
Charter Number: 00500140
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1182
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta inter Thomam abbatem et conventum Sancti Petri Gloucestriae et Willelmum de Berkelay de pastura quam idem Willelmus clamabat adversus praedictos abbatem et monachos in bosco de parva Cuthberleya Convenit inter eos coram justiciariis domini regis videlicet Thoma filio Bernardi Alano de Furnelle Roberto de Wythefelde et coram Willelmo filio Stephani tunc vicecomite anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo secundo mense Martio apud Gloucestriam praesente comitatu de Gloucestria quod praenominatus Willelmus pro quatuor marcis argenti renunciavit toti juri suo quod clamaverat in praedicto bosco Et ut certior fieret haec conventio et firmior in futurum eam praesenti scripto annotatam posteriorum memoriae reservaverunt Super hoc etiam ne jam saepedictus Willelmus vel aliquis suorum adversus abbatiam Sancti Petri possit hanc calumniam invocare cyrographum scripti inter se diviserunt appenso sigillo Willelmi filii Stephani vicecomitis illi parti cyrographi quam abbas et monachi penes se retinuerunt et sigillo ejusdem Willelmi de Berkeleye ad perpetuum hujus conventionis munimen
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter