utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00500383

Charter Number: 00500383
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gloucestriam a die Sancti Johannis Baptistae in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quinto coram Roberto de Lexintone Radulpho de Suthleghe Willelmo de Colewrthe Jolano de Neville et Roberto de Haya justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Rogerum Marescallum petentem et Henricum abbatem Gloucestriae tenentem de una virgata terrae cum pertinentiis in Ledene unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod praedictus Rogerus remisit et quietum clamavit de se et haeredibus suis praedicto abbati et successoribus suis et ecclesiae suae de Gloucestria totam jus et clamium quod habuit in tota praedicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione et quieta clamantia fine et concordia idem abbas dedit praedicto Rogero unam marcam argenti Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter