utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510052

Charter
Charter Number: 00510052
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1092
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Wlstanus dei gratia Wigorn[] episcopus decreui sinodum congregare in monasterio sancte Marie in criptis quas ego a fundamentis edificaui et per misericordiam dei postea dedicaui Hec sinodus habita est anno dominice Incarnationis mxcii indictione xv Ad hanc sinodum inuitati conuenerunt omnes sapientissime persone de tribus comitatibus nostre dioceseos Wigracestrie Glaucestrie Wareuuictie Eo quod ego longeuus dierum imbecillitatem mei corporis sentiens et finem uite mee iam instare intelligens cupiebam res ecclesiasticas nostre cure commissas canonice tractare et queque emendanda forent illorum sapienti consilio corrigere et emendare Nostra itaque humilitate in hac sinodo presidente orta est questio inter duos presbyteros Aelfnothum scilicet presbyterum sancte Elene et Alam presbyterum sancti Albani de parrochiis et consuetudinibus ecclesiarum suarum Horum presbyterorum altercatio sanctam sinodum multum detinuit Hanc litem ego canonice discindere cupiens iussi seniores quosque et quibus notissime essent antique institutiones ecclesiarum seu parrochiarum Wigracestrie ueritatem edicere tam de supradictarum quam de omnium ecclesiarum urbis Wigrac[] antiquissimis institutionibus et parrochiis earum Et quum inter supradictorum presbyterorum disceptationem auditus est a sancta synodo clamor filiorum ecclesie monachorum uidelicet quod ipsi dampna paterentur suorum reddituum quos iuste habere debuissent de sua ecclesia sancte Elene scilicet propter tam diuturnam presbyterorum discordiam iussi ut sicut de institutionibus ceterarum ecclesiarum sic eciam de huius matris ecclesie institutione dicerent Ad harum rerum scrutinium ex nostro precepto fuerunt Thomas prior Aelfer secretarius Godricus Virl camerarius Uhtred cantor Aegelric archidiaconus Eduuine frater eius Frideric Aegelmer presbyter cum aliis quam plurimis quos ad hoc elegi Hii omnes igitur communi habito consilio reuersi in sanctam synodum affirmauerunt nullam esse parrochiam in tota urbe Wigrac[] nisi tantum matris ecclesie Ecclesiam uero sancte Elene uicariam huius matris ecclesie extitiste a temporibus Ethelredi regis et Theodori archiepiscopi qui locum hunc fundauerunt et ibi Boselum primum episcopum constituerunt anno Incarnationis domini dclxxx indictione vii Hec institutio a tempore supradicti Boseli per tempora omnium episcoporum huius sancte ecclesie per manus clericorum in hac sede seruientium inconuulsa seruata est usque ad tempora beati Oswaldi archiepiscopi qui opitulatione Aedgari regis et auctoritate pii patris Dunstani Cantuariensis archiepiscopi de irregulari conuersatione clericorum in regularem conuersationem et habitum monachorum transtulit et mutauit huius ecclesie congregationem anno dominice Incarnationis dcccclxjx indictione xii Huius pii patris Oswaldi temporibus Winsius sancte Elene presbyter uicarius huius sancte matris ecclesie extitit Hic idem monitis sancti Oswaldi cum ceteris qui in clericali habitu huic ecclesie ut cumque seruiebant mundo posthabito monastice religionis habitum suscepit et claues ecclesie sancte Elene quarum ipse sicut uicarius custos extiterat cum terris decimis ceterisque redditibus ad communem usum monachorum reddidit Winsio proinde monacho facto cum ceteris qui secum sponte elegerunt conuerti tam supradicta ecclesia quam cetere que nunc usque monachorum sunt ecclesie terre decime sepulture uel quelibet alie consuetudines seu dignitates ecclesiastice que clericorum quasi propria hactenus extiterant in ius monachorum tunc transierunt et in communem usum illorum redacte sunt assensu regis Eadgari et beati Dunstani sanctique Oswaldi archiepiscoporum Anno tercio conuersionis Winsii presbyteri beatus Oswaldus prioratum ei super monachos huius ecclesie concessit assensu eiusdem regis Concessit eciam illi omnibusque suis successoribus prioribus huius ecclesie decanos esse super omnes ecclesias suas et prebyteros ita uidelicet quod nullus decanus nullus archidiaconus de monachorum ecclesiis seu clericis se intromittat nisi per priorem ecclesie Omnes ecclesiasticas consuetudines prior sicut summus decanus episcopi pro suis ecclesiis episcopo persoluat Harum rerum sicut ab antecessoribus nostris didicimus et hiis nostris temporibus sub antecessore nostro Aldredo et nobis hactenus seruatas uidimus testes sumus Horum igitur testimonium ego Wlstanus uerum comprobans litem presbyterorum sedaui et ueram comprobationem testimonio huius sancte synodi litteris nostris et sigillo corroboraui cauens ne a modo de hiis rebus in hac sancta et matre ecclesia inter monachos et alias quaslibet personas dissensio siue scandalum oriatur Seruantibus hec uita eterna donetur in celestibus Que autem fregerit uel in peius mutauerit cum diabolo et angelis eius perpetuis dampnetur cruciatibus Amen
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter