utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510057

Charter Number: 00510057
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1214 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Walterus diuina permissione Wigorn ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Licet ex iniuncta nobis cura pastoralis officii omnibus teneamur ecclesiis sollicitudini nostre subjectis specialius tamen et affectuosius tenemur Wigorn ecclesiam in honore beatissime uirginis constructam sanctissimisque reliquiis beatorum confessorum et patronorum nostrorum Oswaldi atque Wlstani decoratam et honoribus insignire et beneficiis dilatare Nouerit igitur uniuersitas uestra nos autenticum scriptum sanctissimi confessoris Wlstani sepius inspexisse per quod ecclesia sancte Elene in Wigorn cum pertinentiis eiusdem ecclesie monachis Wigorn in usus proprios conceditur et auctoritate pontificali confirmatur Nos igitur tanti patris uestigiis inherere cupientes et tante auctoritatis pagine in hoc contraire nolentes auctoritate pontificali ecclesiam predictam sancte Helene in Wigorn cum omnibus que ad ipsam pertinent dilectis filiis nostris in Christo priori Wigorn et eiusdem loci conuentui in proprios usus conuertendam concessimus et confirmauimus Salua uicaria honesta et competenti ad ualentiam quindecim marcarum arbitrio bonorum uirorum in certis rebus constituenda Inhibentes et ex parte omnipotentis dei firmiter prohibentes ne quis hanc nostre confirmationis paginam presumat infirmare uel ausu temerario contraire Ut autem hec nostra concessio rata permaneat in futurum et firma eam presenti scripti munimine et sigilli nostri appositione duximus muniendam et confirmandam Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter