utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510115

Charter
Charter Number: 00510115
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1242
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
[h]ec est conuentio facta inter priorem et conuentum Wygorn[] ex una parte et Hawysam de Poywik[] quondam uxorem Johannis Blundi ex altera Videlicet quod eadem Hawysa in viduitate et ligia potestate sua concessit relaxauit et quietum clamauit de se et heredibus suis in perpetuum deo et beate Marie et dictis priori et conuentui Wygorn[] totum ius et clamium quod habuit uel habere potuit in illa parte gurgitis sui de Timberden[] cum pertinenciis que se extendit usque ripam terre eiusdem Hawyse de Poiwik[] cum omnimoda firmatione et emendatione ad dictum gurgitem pertinenti et cum wyndasio pro voluntate eorum super terram suam firmando sicut antea illud firmare consueuerunt Habenda et tenend libere quiete et in pace absque omni vexatione calangio et impedimento sui uel heredum suorum seu alterius nomine suo Reddendo inde sibi et heredibus suis singulis annis in festo sancti Michaelis unum cronnucum frumenti et in festo Annunciationis unum cronnucum siliginis pro omni seruitio seculari Dicta uero Hawysa et heredes sui omnia predicta memoratis priori et conuentui contra omnes homines et feminas warantizabunt Pro hac autem concessione relaxatione et quieta clamatione sua dederunt ei sepedicti prior et conuentus viginti solidos sterlingorum Ut igitur hec omnia perpetue firmitatis robur optineant presenti scripto in modum cirographi confecto sigilla utriusque partis alternatim sunt apposita Hiis testibus dominis Rogero le Poer Petro de Wik Ricardo de Ambresl[] et multis aliis Acta anno Incarnationis domini mccxlii apud Wygorn[] nona die Iulii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter