utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510164

Charter
Charter Number: 00510164
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1178
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Uniuersis[] sancte matris ecclesie filiis Radulfus prior totusque conuentus Wigorn[] ecclesie salutem Nouerit uniuersitas uestra quod controuersia que uertebatur inter nos et moniales de Westwde super ecclesia sancti Augustini de Duderhulle in Wichio peticione domni regis Henrici et per litteras ratihabitionis abbatisse Fontis Ebraudi hac transactione in presentia domni Rogeri Wigorn[] episcopi sopita est Nos concessimus inperpetuum prefatis monialibus totam terram de Clethale cum prato et aliis pertinentiis suis et decimas terre monialium quam tenuerunt tempore facte compositionis in parrochia de Duderhulle Videlicet decimas terre de Westwd[] et decimas terre de Clethale et decimas de Cruche et sepulturam et obuentiones hominum in predictis terris manentium absque omni reclamatione persone ecclesie sancti Augustini Hec autem transactio facta est anno ab Incarnatione domini mclxxviii ii non[] Nov Hiis testibus Simone abbate Persor[] Magistro Moyse Magistro Siluestro Roberto monacho Gilleberto et Aluredo Roberto de Uptona capellano episcopi Waltero decano Petro de Sancta Helena Jordano clerico Ricardo capellano Waltero clerico Mauricio clerico Waltero de Uptona Rogero sacrista de Warewic Magistro Godefrido Magistro Thedbaldo Waltero de Sancto Petro Osberto filio Hugonis Hugone Poer Osb[erto] Abetot Michel Belet Galfrido fratre eius Alexandro [] hachet Waltero de Bromesgaue Philippo de Ambresl[] Galfrido camerario Galfrido dispensatore et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter