utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510166

Charter
Charter Number: 00510166
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Osbertus filius Hugonis salutem Sciatis quod concessionem et donationem quam pater meus Hugo filius Osberti monachis Wigorn[] fecit de ecclesia sancti Augustini de Duderhulla in Wichio et carta sua eisdem confirmauit ego Osbertus ratam et firmam habeo predictamque ecclesiam cum omnibus pertinentibus suis priori et monachis Wig[] absque omni reclamatione mea uel heredum meorum in perpetuam elemosinam concedo et sigilli mei impressione confirmo Et tamen tenore quod ego Osbertus et unus tantum heredum meorum qui proxima successione mihi succedet presentationem habebimus persone ad predictam ecclesiam sancti Augustini Ita tamen quod persona prius presentabitur priori Wigornie a me uel herede meo proximo et deinde a priore episcopo et persona que primo hoc ordine fuerit instituta dimidiam marcam argenti monachis Wigornie annuatim nomine supradicte ecclesie persoluet Post primam uero personam quicunque persona pro tempore instituetur siue in uita mea siue heredis mei proximi xx solidos annuos eisdem monachis nomine ipsius ecclesie reddet Et antequam instituatur de ipsa pensione fideliter soluenda fidelitatem monachis prestabit Post decessum uero meum et heredis mei proximi salua possessione persone prius institute ecclesia de Duderhull[] cum omnibus pertinentiis suis absque omni reclamatione aliorum heredum meorum in usus monachorum Wigorn[] conuertetur Hiis testibus [] prefato Hugone fratre meo presente et assensum suum prebente et fide in manu domni Rogeri Wigorn[] episcopi una mecum interposita confirmante
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter