utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510167

Charter
Charter Number: 00510167
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Rogerus dei gratia Wigornensis episcopus salutem in domino perpetuam Notum sit uniuersitati uestre monachos Wigorn[] de consensu nostro concessisse Osberto filio Hugonis et uni tantum heredum suorum qui proxima successione ei succedet presentationem persone ad ecclesiam sancti Augustini de Dudrenhull que ad eosdem monachos Wigorn[] noscitur pertinere Ita tamen quod idem Osbertus uel heres eius personam presentabit priori Wigorn[] et deinde prior episcopo et persona que primo hoc ordine fuerit instituta dimidiam marcam argenti monachis Wigorn[] annuatim nomine supradicte ecclesie persoluet Post primam uero personam quecumque persona pro tempore instituetur siue in uita ipsius Osberti siue heredis ipsius proximi xx solidos annuos eisdem monachis nomine ipsius ecclesie reddet et antequam instituatur de ipsa pensione fideliter soluenda fidelitatem monachis prestabit Post decessum uero Osberti filii Hugonis et proximi eiusdem heredis salua possessione persone prius institute ecclesia de Dudrenhull[] cum omnibus pertinentiis suis absque omni reclamatione aliorum heredum Osberti in perpetuam elemosinam in usus monachorum Wigorn[] conuertetur Hec autem acta sunt anno Incarnationis dominice mclxxvi v idus April[] Hiis testibus [] in cripta Wigornensis ecclesie ante altare sancti Petri prefato Hugone de Sayo presente et cum fratre suo Osberto consensum suum fide in manu nostra interposita confirmante
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter