utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510177

Charter
Charter Number: 00510177
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1175
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Osbertus filius Hugonis salutem Nouerit uniuersitas uestra querelam que uertebatur inter me et monachos Wigorn[] super iure aduocationis et patronatus ecclesie Omnium Sanctorum in Wigornia hunc finem sortitam fuisse in presentia dompni Rogeri Wigorn[] episcopi Aduocatio et patronatus ipsius ecclesie iure perpetuo penes me et heredes meos absque monachorum reclamatione residebit Sic tamen quod quecunque persona a me uel heredibus meis episcopo Wigorn[] fuerit presentata et ab ipso episcopo instituta annuatim dimidiam marcam prefatis monachis nomine supradicte ecclesie persoluet et antequam instituatur de ipsa pensione fideliter soluenda fidelitatem ipsis iurabit monachis De hiis fideliter et inuiolabiliter obseruandis ego Osbertus et Hugo de Saio frater meus fidem in manu dompni Rogeri Wigorn[] episcopi dedimus Et prior Wigorn[] pro se et conuentu suo hec in uerbo ueritatis confirmauit Hec autem acta sunt anno Incarnationis dominice mclxxv v idus Aprilis in cripta Wigorn[] ecclesie ante altare sancti Petri Hiis testibus Thoma suppriore []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter