utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510221

Charter
Charter Number: 00510221
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment, Quitclaim
Date: 1221
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod cum ego Osbertus Marmium et Alicia uxor mea et ego Walterus de Witeling et Margeria uxor mea et ego Cristiana filia Hugonis Wale peteremus uersus priorem Wigorn[] communem pasturam in terra quam Johannes le Poer contulit priori et conuentui Wigorn[] ecclesie scilicet in terra illa que est iuxta brueram de Cudeleg[] a parte aquilonis ab itinere regio quod dicit apud Warewich[] usque ad terram dicti prioris apud Lippard[] ut pertinentem ad liberum tenementum nostrum quod habemus in Witinton[] et inde aramiassemus assisam noue dissaisine uersus eundem priorem in curia domini regis coram justic[] suis itinerantibus scilicet r[andulfo] abbate de Euesham Martino de Pateshull[] et sociis eorum Tandem in eadem curia coram eisdem justic[] recognouimus et concessimus predictam pasturam esse ius eiusdem prioris et ecclesie sancte Marie de Wigorn[] et remisimus et quietum clamauimus de nobis et heredibus nostris totum ius et clamium quod habuimus uel habere potuimus in communa eiusdem pasture Ita quod nec nos nec heredes nostri aliquid poterimus de cetero clamare in pastura illa ratione commune pertinentiis ad dictum tenementum nostrum quia in eadem pastura nullum ius habemus uersus ipsum priorem et conuentum Wigorn[] Et in huius rei testimonium hanc cartam sigillis nostris signatam eis fecimus in testimonium Hiis testibus domino r[andulfo] abbate de Euesham []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter