utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510223

Charter Number: 00510223
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1221
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Margareta filia Ricardi Mustel relaxaui et quietum clamaui priori Wigorn[] et eiusdem loci conuentui de me et de heredibus meis totum ius et clamium quod habui uel habere uidebar in terra quam Johannes le Poer dedit priori Wigorn[] et conuentui et carta sua confirmauit videlicet in terra illa que est iuxta brueram de Cudeleg[] ex parte aquilonis ab itinere regio quod ducit apud Warewik[] usque ad terram dicti prioris apud Lippard[] Ita quod nec ego nec heredes mei aliquod ius de cetero in terra predicta clamabimus ratione pasture nec ratione communis nec alicuius alterius rei Pro hac autem relaxatione et quieta clamatione dederunt mihi dictus prior Wigorn[] et conuentus tres marcas argenti Et ut hec mea relaxatio et quieta clamatio perpetuum firmitatis robur optineat presens scriptum sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus Henrico de Ribesford []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter