utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510226

Charter
Charter Number: 00510226
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1173
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
B[artholomeus] dei gratia episcopus Exon[] omnibus fidelibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Causam que uertebatur inter ecclesiam Wigorn[] et ecclesiam de Oseneia super ecclesia de Begeberia nobis delegauit dominus papa cognoscendam et iudicio uel concordia terminandam Cum uero in nostra presentia partes instructe comparerent tandem de consilio nostro et sapientum qui aderant et quia dominus papa ad compositionem quam ad iudicium ex litterarum suarum indicio pronior uidebatur uenerabilis frater noster Rogerus Wigorn[] episcopus et Radulfus prior et monachi Wigorn[] ecclesie qui nomine conuentus sui aderant et item Eadwardus abbas et Hardingus prior et canonici qui nomine ecclesie Oseneie uenerant in arbitros compromiserunt sub attestatione ueritatis se eorum subicientes arbitrio Arbitri uero tam pro bono pacis quam pro exequenda uoluntate domini pape decreuerunt ut ecclesia Oseneiensis memoratam ecclesiam de Begeberia cum capellis et omnibus pertinentiis suis et libertatibus et libera administratione et omni integritate tam vicarie quam aliarum rerum ad ipsam pertinentium saluo in omnibus iure diocesiani episcopi in perpetuum possideat Reddendo ex causa compositionis annuatim Wigorn[] ecclesie lx solidos nomine canonis duobus terminisin festo sancti Michaelis siue infra viii dies xxx solidos in Pascha siue infra viii dies Pasche xxx solidos et eos priori et monachis Wigorn[] ad predictos terminos mittet Preterea Wigorn[] episcopus canonicum quendam ad minus xx annorum nec publica infamia laborantem qui competenter regulam et conuentum sequi possit in ecclesia Oseneie ponet qui pro Wigornensi ecclesia et pro episcopo deo prestet obsequium et obeunte canonico illo episcopus qui pro tempore fuerit alium sub forma prescripta subrogabit Ita tamen sequens episcopus canonicum ibi ponet si positus a predecessore suo mortuus fuerit Que ut sine fraude intelligantur hoc intellectu sint interpretanda ut ecclesia de Oseneia duos simul predicta de causa positos non habeat canonicos Conuentus eciam Oseneie uniuersi scilicet et singuli pro episcopo Wigorn[] tale suffragium orationum facient in uita et in morte quale fit pro fundatoribus et abbatibus suis Audito autem arbitrio partes utrumque ut spoponderant adquieuerunt et debet hec compositio ex compromisso tam prefati episcopi Wigorn[] quam utriusque ecclesie scripto et sigillo uicissim roborari Quod ut ratum inconcussumque permaneat sigilli nostri impressione roborauimus [his testibus Hamel[] Gloecest[] A de Euesham Johanne de Messend[] Willelmo de Lileshell[] abbatibus Roberto de Kinillewrd Rem[] de Selford prioribus Roberto Oxenef[] R de Surreia Simone Wygorn[] archidiaconis Johanne decano Cicestr[] Johanne thesaurario Exon[] Willelmo decano de Lichesfeld[] J cancellario Cicestr[] Magistro Moyse Magistro Siluestro Roberto monacho Magistro Roberto de Ant Magistro Rogero et Trustino canonicis Exon[] Osb[] canonico de Kinillewrd[] Philippo canonico de Derbi Magistro Roberto de Gildeford Nicholao presbitero de Auinton[] Johanne de Lilleshell[] Ascat[] de Messend[] canonicis Hec autem composicio facta est in capitulo Saresb[] coram multis et magnis et prudentibus viris anno Incarnacionis domini mclxxiii]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter