utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510230

Charter
Charter Number: 00510230
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1215
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens carta peruenerit w[alterus] dei gratia Wigorn[] episcopus salutem in domino Neccessitatis singulorum et maxime uirorum religiosorum indigentium ex iniuncto nobis offitio subuenire tenemur Ea propter dilectis filiis s[iluestro] priori et conuentui et ecclesie nostre Wigorn[] qui in facultatibus ad hospites peregrinos et infirmos sustentandos deputatis defectum sustinere dinoscuntur diuini amoris intuitu et ob religionis fauorem ecclesiam manerii sui de Cliua cum omnibus ad eam pertinentibus concessimus dedimus et presenti carta confirmauimus libere et integre in usibus eorum propriis perpetuo possidendam et possessione eiusdem episcopali auctoritate corporaliter inuestiuimus Salua competenti vicaria perpetuo vicario eiusdem ecclesie qui ad eorum presentationem a nobis uel successoribus nostris ibidem canonice fuerit institutus Saluo etiam nobis et successoribus nostris inperpetuum iure pontificali et parrochiali Et ut ea que a nobis rationabiliter acta sunt perpetue firmatatis robur optineant ea presentis scripti testimonio et sigilli nostri munimine duximus roboranda Hiis testibus Magistro Ricardo de Tyrint[] [willelmo capellano Magistro Rumfredo Magistro Roberto de Wynton[] Magistro Waltero de Taney Willelmo de Rudrefeld Helya Bernard Galfrido de Stanlak] Dat[] per manum nostram apud Rudrefeld iiii kal Marcii pontificatus nostri anno primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter