utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510239

Charter
Charter Number: 00510239
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1203
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint Odo de Michegros eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra quod placitum quod fuit in curia prioris Wigorn[] per preceptum domini regis super una hida terre cum pertinentiis in Elfsiston[] inter me petentem quem Alienor uxor mea posuerat in loco suo in predicta curia et predicto placito et Godefridum de Elfsiston[] tenentem hoc modo terminatum est per finem duelli habiti in prefata curia per Petrum de Wicha campionem meum et Ricardum de Dunie campionem prefati g[odefridi] Scilicet quod predictus Godefridus et heredes sui facient mihi et heredibus meis quos habeo uel habebo de predicta a[lienora] uxore mea homagium de prefata terra et ego et heredes mei priori Wigorn[] Ego uero uel heredes mei ad terminos quibus prior et conuentus Wigorn[] debent redditum suum de prefata terra recipere ueniemus uel mittemus ad domum dicti Godefridi uel heredum suorum et recipiemus ab eis redditum termini illius et statim antequam exeamus de domo reddemus illis redditum illum sicut senescallis nostris reddendum per manus illorum ex parte nostra priori et conuentui Wigorn[] Quod si non uenerimus neque miserimus die termini ad domum illorum licebit eis absque omni calumpnia et occasione redditum illum reddere priori et conuentui Wigorn[] Nec debemus ego uel heredes mei submonere dictos Godefridum uel heredes suos pro quacumque re extra predictum tenementum suum Preterea ego et predicta Alienor uxor mea quietum clamauimus pro nobis et heredibus nostris per finem predicti duelli priori et conuentui Wigorn[] omne ius et clamium et calengium quod habuimus in quinque virgatis terre et in uno molendino in parrochia de Uuerberi uel in quibuslibet aliis rebus et locis et clamiis et calengiis Et ut hec concordia et conuentio facta per finem duelli rata et firma et stabilis maneat in eternum illam presenti scripto sigillo meo munito roboraui Hiis testibus Adam de Duderhull[] tunc vicecomite Wigorn[] Waltero le Poher tunc vicecomite de Warew[] et de Legecestr[] Roberto de Wiche Galfrido de Dene Johanne de Abbeboth Milone de Lawern[] Roberto de la Berge Philippo de Mutton[] Radulfo de Knihteton[] Huctr[edo] de Stok[] Godefrido de Elfsiston[] et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter