utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510291

Charter
Charter Number: 00510291
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1209
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo de Cnihteton[] filius Thome calengiatus a Randulfo priore et conuentu Wigorn[] per breue domini regis de toto tenemento meo in Cnihteton[] quod clamabant sui juris esse et debere esse suum proprium et dominicum timens anime mee et animabus antecessorum meorum qui iniuste illud detinueramus recognoui et presentibus litteris semper recognosco me nihil iuris habere in predicto tenemento set solius ecclesie Wigorn[] et prioris et monachorum debere esse Et ideo totum predictum tenementum in bosco et plano in agris et culturis in acris et seillonibus in terris cultis et incultis in pratis et pascuis in frisco et rifleto in uiis et semitis in aquis et riuis in stagnis et paludibus quietum clamaui deo et sancte Marie et monachis Wigorn[] de me et heredibus meis et de omnibus hominibus et omnibus feminis et predictos monachos de predicto tenemento seisiui Ita quod nec ego nec aliquis homo uel femina nomine meo possimus de predicto tenemento aliquid amodo calengiare neque per hereditatem neque per successionem neque per dotem neque per maritagium neque aliquo alio modo Et ut omnia predicta rata in perpetuum maneant et inconcussa ea presenti scripto et sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus Johanne persona de Bradewas []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter